# Opera quae exstant praefatunculae 19.14

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, LUDUS SEPTEM SAPIENTUM. Ausonius consul Latino Drepanio Pacato proconsuli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.14

Periander. Ephyra creatus huc Periander prodeo, mcXsto τό πάν qui dixi: et qui dictum probo, Meditationem id esse totum, quod geras. Is quippe solus rei gerendae est efficax, Meditatur omne qui prius negotium. Adversa rerum, vel secunda praedicat Meditanda cunctis comicus Terentius. Locare sedes, bellum gerere, aut ponere: Magnas, modicasque res etiam, parvas quoque Agere volentem, semper meditari decet. Nam segniores omnes in coeptis novis, Meditatio si rei gerendae defuit. Nihil est, quod ampliorem curam postulet, Quam cogitare, quid gerendum sit: dehinc Incogitantes fors, non consilium regit. Sed ego me ad patres jam recipio: plaudite, Meditati, ut vestram rem curetis publicam.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
