# Opera quae exstant praefatunculae 19.4

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, LUDUS SEPTEM SAPIENTUM. Ausonius consul Latino Drepanio Pacato proconsuli. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/19.4

Ludius. Delphis Solonem scripse fama est Atticum, Γνώθι σιαυτόν, quod Latinum est, Nosce te. Multi hoc Laconis esse Chilonis putant. Spartane Chilon sit tuum, necne, ambigunt, Quod introfertur, ορκ τέλος μαχροΰ βίου, Finem intueri longae vitae quo jubes. Multi hoc Solonem dixe Croeso existimant. Et Pittacum dixisse fama est Lesbium, Γίγνωσχι καιρόν: tempus ut noris, jubet. Sed χαιρος iste, tempestivum tempus est. Bias Priencus dixit, οίπλεΐστοι κακοί: Quod est Latinum, Plures hominum sunt mali: Sed imperitos scito, quos dixit malos. Μελέτη το πάν, Periandri est Corinthii, Esse Meditationem totum qui putat. Χρίστον μετρ ον esse dixit Lindius Cleobulus, hoc est, Optimus cunctis modus. Thales, 'Eyyooc, πάρεστε δ’ κτη, protulit. Spondere qui nos, noxa quod praes est vetat. Hoc nos monere, feneratis non placet. Dixi. Recedam. Legifer venit Solon.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
