Latin
LUDUS SEPTEM SAPIENTUM. Ausonius consul Latino Drepanio Pacato proconsuli
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 19.5
Unproofread scanNot analysed yet
Solon. De more Graeco prodeo in scenam Solon, Septem Sapientum fama cui palmam dedit. Sed fama non est judicii severitas. Neque me esse primum, vestrum aut imum existimo, Aequalitas quod ordinem nescit pati. Recte olim ineptum Delphicus jussit Deus Quaerentem, quisnam primus sapientum foret, Ut in orbe tereti nomina eorum incideret: Ne primus esset, ne vel imus quispiam. Eorum e medio prodeo gyro Solon. Ut quid dixisse Croeso regi existimor, Id omnis hominum secta sibi dictum putet. Graece coactum τέλος μααροΰ βίου: Quod longius fit, si Latine edisseras: Spectare vitae jubeo cunctos terminum. Proinde miseros, aut beatos dicere Evita: quod sunt semper ancipiti statu. Id adeo sic est. Si queam, paucis loquar. Rex, an tyrannus, Lydiae Croesus fuit