Latin
20.1 to 20.6
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 20.1-6
Unproofread scanNot analysed yet
Bias Prieneus. Quaenam summa boni? Mens, quae sibi consciarecti. Pernicies homini quae maxima? Solus homo alter. Quis dives? Qui nil cupiat. Quis pauper? Avarus. Quae dos matronae puleherrima? Vita pudica. Quae casta est? De qua mentiri fama veretur. Quod prudentis opus? Cum possit, nolle nocere. Quid stulti proprium? Non posse, et velle nocere. Pittacus Mitylenaeus. Loqui ignorabit, qui tacero nesciet. Bono probari malo, quam multis malis. Demens superbis invidet felicibus. Demens dolorem ridet infelicium. Pareto legi, quisque legem sanxeris. Plures amicos re secunda compara. Paucos amicos rebus adversis proba Cleobulus Lindius. Quanto plus liceat, tam libeat minus. Fortunae invidiae est immeritus miser. Felix criminibus nullus erit diu. Ignoscas aliis multa: nihil tibi. Parcit quisque malis, perdere vult bonos. Majorum meritis gloria non datur. Turpis saepe datur fama minoribus. Periander Corinthius. Numquam discrepat utile a decoro. Plus est sollicitus, magis beatus. Mortem optare malum, timere pejus. Faxis ut libeat, quod est necesse. Multis terribilis, caveto multos. Si fortuna juvat, caveto tolli. Si fortuna tonat, caveto mergi. Solon Atheniensis. Dico tunc beatam vitam cum peracta fala sint. Par pari jugator conjux, Quidquid impar, dissidet. Non erunt honores umquam fortuiti muneris. Clam coarguas propinquum, propalam laudaveris. Pulchrius multo parari, quam creari nobilem. Certa si decreta sors est, quid cavere proderit? Sive sint incerta cuncta, quid timere convenit? Chilo Lacedaemonius. Nolo minor me timeat, dispiciatque major. Vive memor mortis, uti sis memor et salutis; Tristia cuncta exsuperans aut animo, aut amico. Tu bene si quid facias, non meminisse fas est. Quae bene facta accipias, perpetuo memento. Grata senectus homini, quae parilis juventae, Illa juventa est gravior, quae similis senectae.