Latin
Idyllia, Idyllium X
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.10.17
Unproofread scanNot analysed yet
Atque Ephesi spectata manus, vel in arce Minervae Ictinus, magico cui noctua perlita fuco Allicit omne genus volucres, perimitque tuendo. Conditor hic forsan fuerit Ptolemaidos aulae Dinochares, quadro cui in fastigia cono Surgit, et ipsa suas consumit Pyramis umbras, Jussus ob incesti qui quondam foedus amoris Arsinoen Pharii suspendit in aere templi. Spirat enim tecti testudine vera Magnetis, Affictamque trahit ferrato crine puellam. Hos ergo aut horum similes est credere dignum Belgarum in terris scenas posuisse domorum, Molitos celsas fluvii decoramina villas. Haec est nativi sublimis in aggere saxi;