Latin
Idyllia, Idyllium X
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.10.19
Unproofread scanNot analysed yet
Naviger undisona dudum me mole Saravus Torta veste vocat: longum qui distulit amnem, Fessa sub Augustis ut volveret ostia muris. Nec minor hoc, tacitum qui per sola pinguia labens Stringit frugiferas felix Alisontia ripas, Mille alii, prout quemque suus magis impetus urget, Esse tui cupiunt. Tantus properantibus undis Ambitus, aut moles. Quod si tibi, dia Mosella, Smyrna suum vatem, vel Mantua clara dedisset: Cederet Iliacis Simois memoratus in oris, Nec praeferre suos auderet Tibris honores. Da veniam mihi, Roma potens. Pulsa, oro, facessat Invidia, et Latiae Nemesis non cognita linguae, Imperii sedem, Romaeque tuere parentes.