Latin
Idyllia, Idyllium X
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vada lene meant, liquidarum et lapsus aquarum Prodit caerulea dispersas luce figuras: Quod sulcata levi crispatur arena meatu: Inclinata tremunt viridi quod gramina fundo. Utque sub ingenuis agitatae fontibus herbae Vibrantes patiuntur aquas: lucetque, latetque Calculus: et viridem distinguit glarea muscum. Nota Galedoniis talis pictura Britannis, Cum virides algas, et rubra corallia nudat Aestus, et albentes concharum germina baccas, Deliciasque hominum locupletes, quaeque sub undis Assimulant nostros imitata monilia cultus. Haud aliter placidae subter vada laeta Mosellae, Detegit admixtos non concolor herba lapillos. Intentos tamen usque oculos errore fatigant