Latin
21.11.1.1 to 21.11.1.16
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.11.1.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Griphus ternarii numeri. …Ausonius Symmacho salutem. Latebat inter nugas meas libellus ignobilis, utinamque latuisset, neque indicio suo tamquam sorex periret. Hunc ego cum velut gallinaceus Euclionis situ chartei pulveris eruissem, excussum relegi, atque ut avidus fenerator, improbum nummum malui occupare, quam condere. Dein cogitans mecum non illud Catullianum, Cui dono lepidum novum libellum? sed et verius, Cui dono illepidum rudem libellum? non diu quaesivi. Tu enim occurristi, quem ego si mihi potestas sit ex omnibus deligendi, unum semper elegerim. Misi itaque ad te frivola gerris Siculis vaniora, ut cum agis nihil, haec legas, et ne nihil agas, defendas. Igitur iste nugator libellus jam diu secreta quidem, sed vulgi lectione laceratus perveniet tandem in manus tuas. Quem tu aut ut Aesculapius redintegrabis ad vitam, aut ut Plato, juvante Vulcano, liberabis infamia, si pervenire non debet ad famam. Fuit autem ineptiolae hujus ista materia in expeditione, quod tempus, ut scis, licentiae militaris est: super mensam meam facta est invitatio, non illa de ludibrii convivio, ut Graeco more biberetur, sed illa de Flacci ecloga, in quae propter mediam noctem, et novam lunam, et Muraenas auguratum, ternos ter cyathos attonitus petit vates. Hunc locum de ternario numero illico nostra illa poetica scabies coepit exsculpere: cujus morbi quoniam facile contagium est, utinam ad te quoque prurigo commigret, et fuco tuae emendationis adjecto impingas spongiam, quae imperfectum opus equi male spumantis absolvat. Ac ne me gloriosum neges, coeptos inter prandendum versiculos ante caenae tempus absolvi, hoc est, dum bibo, et paulo ante, quam biberem. Sit ergo examen pro materia et tempore. Sed tu quoque hoc ipsum paulo hilarior et dulcior lege: namque injurium est de poeta male sobrio lectorem abstemium judicare.