# Opera quae exstant praefatunculae 21.11.1.17-26

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 21.11.1.17 to 21.11.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.11.1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.11.1.17

Neque me fallit fore aliquem, qui hunc jocum nostrum aculis naribus et caperata fronte condemnet, negetque me omnia, quae ad ternarium, et novenarium numeros pertinent attigisse: quem ego verum dicere fatebor, juste negabo. Quippe si bonus est, quae omisi, non oblita mihi, sed praeterita existimet. Dehinc qualiscumque est, cogitet secum, quam multa de his non reperisset, si ipse quaesisset. Sciat etiam me nec omnibus erutis usum, et quibusdam oblatis abusum. Quam multa enim de ternario sciens neglexi tempora, et personas, genera, et gradus, novem naturalia metra cum trimetris, totam grammaticam et musicam, librosque medicininos, ter maximum Hermem, et amatorem primum philosophiae, Varronisque numeros, et quidquid profanum vulgus ignorat. Postremo, quod facite est, cum ipse multa invenerit, comparet se, atque me: occupatum cum otioso: pransum, cum abstemio: jocum et ludum meum, diligentiam et calumniam suam. Alius enim alio plura invenire potest, nemo omnia. Quod si alicui et obscurus videbor, apud eum me sic tuebere: Primum ejusmodi idyllia nisi vel obscura sint, nihil futura: deinde numerorum naturam non esse scirpum, ut sine nodo sint. Postremo si etiam tibi obscurus fuero, cui nihil neque neglectum est, neque non intellectum: tum vero ego beatus, quod affectavi, assequar, me ut requiras, me desideres, de me cogites. Vale.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
