# Opera quae exstant praefatunculae 21.11.2.1-27

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 21.11.2.1 to 21.11.2.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.11.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.11.2.1

Ter bibe, vel totiens ternos; sic mystica lex est, Vel tria potanti, vel ter tria multiplicanti, Imparibus novies ternis contexere coebum. Juris idem tribus est, quod ter tribus. Omnia in [istis: Forma hominis coepti, plenique exactio partus, Quique novem novies fati tenet ultima finis. Tres Ope progeniti fratres, tres ordine partae (Al. [Parcae). Vesta, Ceres, et Juno, secus muliebre sorores. Inde trisulca Jovis sunt fulmina. Cerberus inde. Inde Tridens: triplexque Helenes cum fratribus [ovum. Ter nova Nestoreos implevit purpura fusos. Et toties terno cornix vivacior aevo. Quam novies terni glomerantem saecula tractus Vincunt aeripedes ter terno Nestore cervi, Tres quorum aetates superat Phoebeius oscen. Quem novies senior Gangeticus anteit ales, Ales cinnameo radiatus tempora nido. Tergemina est Hecate, tria virginis ora Dianae. Tres Charites, tria Fata, triplex vox, trina ele- [menta, Tres in Trinacria Siredones. Omnia terna. Tres volucres, tres semideae, tres semipuellae. Ter tribus ad palmam jussae certare Camenis, Ore, manu, flatu, buxo, fide, voce canentes. Tres sophiae partes, tria Punica bella, trimestres Annorum coelique vices, noctisque per umbram Tergemini vigiles. Ter clara instantis Eoi Signa canit serus deprenso Marte satelles. Et qui conceptus triplicatae vespere noctis, Jussa quater ternis affixit opima tropaeis. Et lyrici vates numero sunt Mnemonidarum, Tres solas quondam tenuit quas dextera Phoebi: Sed Citheron totiens ternas ex sere sacravit Relligione patrum, qui sex sprevisse timebant. Trina Terentino celebrata trinoctia ludo: Qualia bis genito Thebis Trieterica Baccho. Tres primas Thracum pugnas tribus ordine bellis, Juniadae patrio inferias misere sepulcro. Illa etiam thalamos per trina aenigmata quaerens, Qui bipes, et quadrupes foret, et tripes omnia solus, Terruit Aoniam volucris, leo, virgo, triformis Sphinx, volucris pennis, pedibus fera, fronte puella. Trina in Tarpeio fulgent consortia templo.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
