# Opera quae exstant praefatunculae 21.12.1

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Idyllia, Idyllium Xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.12.1

Technopaegnion. Ausonius Paulo suo salutem. Misi ad te technopaegnion inertis otii mei inutile opusculum. Versiculi sunt monosyllabis coepti, et monosyllabis terminati. Nec hic modo stetit scrupea difficultas, sed accessit ad miseriam cogitandi, ut idem monosyllabum quod esset finis extremi versus, principium fieret insequentis. Dic ergo, O mora, et o poena, rem vanam quippe curavi. Exigua est, et fastiditur inconnexa, et implicatur, cum sit aliquid nihili, vel deprehenditur. Laboravi tamen, ut haberet aut historicon quippiam, aut dialecticon. Nam poeticam, vel sophisticam levitatem necessitas observationis exclusit. Ad summam, non est quod mireris, sed paucis litteris additis, est cujus miserearis, neque aemulari velis: et si huc quoque descenderis, majorem molestiam capias ingenii, et facundiae detrimento, quam oblectationem imitationis affectu.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
