Latin
Idyllia, Idyllium Xii
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.12.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ut in vetere verbo est, sequitur ver hyemem, ubi jam similium nugarum subtexo nequitiam, et hi versiculi monosyllabis terminantur, exordio tamen libero, quamquam fine legitimo. Sed laboravi, ut quantum posset videri apud aures indulgentissimas absurda concinorent, insulsa reciperent, hiulca congruerent: denique haberent et amara dulcedinem, et inamoena venerem, et aspera lenitatem. Quae quidem omnia quoniam insuavis materia devenustat, lectio benigna conciliet. Tu quoque mihi tua crede securior, quippe meliora. Sed, ut quod per adagionem coepimus, proverbio finiamus, mutuum muli scabunt.