Latin
Idyllia, Idyllium Xii
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.12.8
Unproofread scanNot analysed yet
De Cibis. Nec nostros reticebo cibos, quos priscus ha- [bet mos, Irritamenta quibus additur aequoreum sal, Olim communis pecori cibus, atque homini glans. Ante equidem campis quam spicea suppeteret frux, Mox ador, atque adoris de polline pultificum far. Instruxit mensas quo quondam Romulidum plebs. Hinc cibus, hinc potus, cum dilueretur aqua puls. Est inter fruges morsu piper aequiparans git. Et Pelusiaco de semine plana, teres lens. Et duplici defensa putamine quinquegenus nux. Quodque cibo et potu placitum, labor acer [apum, mel. Naturae liquor iste novae: cui summa natat fex.