# Opera quae exstant praefatunculae 21.13.1.19-28

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 21.13.1.19 to 21.13.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.13.1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.13.1.19

Ossicula ea sane ad summam xiv figuras geometricas habent. Sunt enim aequilatera vel triquetra extentis lineis, aut rectis angulis, vel obliquis. Ισοσκελή ipsi, vel, ισοπλουρα vocant, ορθογώνιοί quoque et σ*α· λυνά. Harum verticularum variis coagmentis simutantur species mille formarum, elephantus bellua, aut aper bestia, anser volans, et Mirmillo in armis subsidens, venator et latrans canis, quin et turris et cantharus, et alia hujusmodi innumerabilium figurarum, quae alius alio scientius variegant. Sed peritorum concinnatio miraculum est, imperitorum junctura ridiculum. Quo praedicto scies, quod ego posteriorem imitatus sum. Hoc ergo Centonis opusculum, ut ille ludus tractatur, pari modo sensus diversi, ut congruant, adoptiva quae sunt, ut cognata videantur, aliena ne interluceant, arcessita ne vim redarguant, densa ne supra modum protuberent, hiulca ne pateant. Quae si omnia ita tibi videbuntur, ut praeceptum est, dices me composuisse centonem, et quia sub imperatore meo tum merui, procedere mihi inter frequentes stipendium jubebis. Sin aliter, aere dirutum facies, ut cumulo carminis in fiscum suum redacto, redeant versus unde venerunt. Vale.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
