# Opera quae exstant praefatunculae 21.13.3

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Idyllia, Idyllium Xiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.13.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.13.3

Coena nuptialis. Exspectata dies aderat; dignisque hymenaeis Matres atque viri, juvenesque ante ora parentum Conveniunt; stratoque super discumbitur ostro. Dant famuli manibus lymphas, onerantque canistris Dona laboratae Cereris; pinguisque ferinae Viscera tosta ferunt series longissima rerum: Alituum, pecudumque genus, capreaeque sequaces Non absunt illis, nec oves, haedique petulci, Et genus aequoreum, damae, cervique fugaces. Ante oculos, interque manus sunt mitia poma. Postquam exempta fames, et amor compressus [edendi: Crateras magnos statuunt, Bacchumque ministrant. Sacra canunt. Plaudunt choreas: et carmina dicunt. Nec non Threicius longa cum veste sacerdos Obloquitur numeris septem discrimina vocum. At parte ex alia, biforem dal tibia cantum, Omnibus una quies operum: cunctique relictis Consurgunt mensis. Per limina laeta frequentes Discurrunt, variantque vices populusque patresque, Matronae, pueri, vocemque per ampla volutant Atria, dependent lychni laquearibus aureis.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
