Latin
Idyllia, Idyllium Xvii
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.17
Unproofread scanNot analysed yet
Est et Non, cuncti monosyllaba nola frequentant. His demptis, nihil est, hominum quod sermo volutet, Omnia in his, et ab his sunt omnia, sive negoti Sive oti quidquam est, seu turbae, sive quietis. Alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis Obsistunt studiis: ut mores, ingeniumque Vel faciles, vel difficiles contentio nacta est. Sin consentitur, mora nulla, intervenit, Est, Est. Sin controversum, dissensio subjiciet, Non. Hinc fora dissultant clamoribus: hinc furiosi Jurgia sunt Circi: cuneati hinc laeta theatri Seditio; et tales agitat quoque curia lites. Conjugia, et nati cum patribus, ista quietis Verba serunt studiis, salva pietate loquentes. Hinc etiam placitis schola consona disciplinis Dogmaticas agitat placido certamine lites. Hinc omnis certat dialectica turba sophorum, Est lux, estne dies ergo? non convenit ist huc. Nam facibus multis, aut fulguribus quotiens lux Est nocturna homini, non est lux ista diei. Est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est, Sed non esse diem. Mille hinc certamina surgunt: Hinc pauci, multi quoque talia commeditantes Murmure concluso rabiosa silentia rodunt. Qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!