# Opera quae exstant praefatunculae 21.2.2

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Idyllia, Idyllium Ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.2.2

Obtuli opem cunctis poscentibus artis inemptae: Officiumque meum cum pietate fuit. Judicium de me studui praestare bonorum: Ipse mihi numquam, judice me, placui. Officia in multos diverso debita cultu, Personis, meritis, tempore distribui. Litibus abstinui: non auxi, non minui rem. Indice me nullus, sed neque teste perit. Invidi numquam. Cupere atque ambire refugi. Jurare, aut falsum dicere, par habui. Factio me sibi non, non conjuratio junxit. Sincero colui foedere amicitias. Felicem scivi, non qui, quod vellet, haberet: Sed qui per fatum non data non cuperet. Non occursator, non garrulus, obvia cernens,

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
