Latin
Idyllia, Idyllium V
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Addidimus nil triste senes: ne cura monendi Laederet, aut dulces gustus vitiaret amaris. At modo, cum motu vigeas jam puberis aevi, Fortiaque a teneris possis secernere; et ipse Admonitor morumque tibi, fandique videri: Accipe non praecepta quidem, sed vota precantis Et gratantis avi, festum ad solemne nepotis. ……………Adnuito, ut reducem fatorum a fine senectam Sospes agam: festumque diem, dubitataque cernam Sidera, deposito prope conclamatus in aevo. Hoc, mellite nepos, duplicato fenore partum Natali accedente tuo: munusque salutis Plenius hoc nostrae, quod jam tibi puberis aevi Crescit honos, juvenemquesenex jam cerno nepotem. Sexta tibi haec primo remeat trieteris ab anno, Septembris notis referens natalibus idus, Idus alma dies, geniis quoque culta deorum. Sextiles Hecate Latonia vindicat idus; Mercurius Maias superorum adjunctus honori. Octobres olim genitus Maro dedicat idus. Idus saepe colas bissenis mensibus omnes, Ausonii quicumque mei celebraveris Idus. Vale, nepos dulcissime.