# Opera quae exstant praefatunculae 21.6.1

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Idyllia, Idyllium Vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.6.1

Cupido cruci affixus. ausonius gregorio filio salutem. An umquam vidisti nebulam pictam in pariete? Vidisti utique cl meministi. Treviri quippe in triclinio Aeoli fucata est pictura haec: Cupidinem cruci affigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt, et plectunt deum, quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat. Hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum. Denique mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi. Mihi praeter lemma nihil placet. Sed commendo tibi errorem meum: naevos nostros, et cicatrices amamus; nec soli nostro vitio peccasse contenti, affectamus ut amentur. Verum quid ego huic eclogae studiose patrocinor? Certus sum, quodcumque meum scieris, amabis, quod magis spero, quam ut laudes. Vate, ac dilige parentem.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
