# Opera quae exstant praefatunculae 21.7.1

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Idyllia, Idyllium Vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/21.7.1

Bissula. ausonius paulo suo salutem. Pervincis tamen, et operta Musarum mearum, quae initiorum velabat obscuritas, quamquam non profanus irrumpis, Paule charissime. Quamvis enim te non ejus vulgi existimem, quod Horatius arcet ingressu, tamen sua cuique sacra. Nec idem Cereri quod Libero, etiam sub iisdem cultoribus. Poemata quae in alumnam meam luseram, rudia et inchoata ad domesticae solatium cantilenae, cum sine metu et arcana securitate fruerentur, proferre ad lucem caligantia coegisti: verecundiae meae scilicet spolium concupisti, aut quantum tibi in me juris esset ab invito indicari. Nae tu Alexandri Macedonis pervicaciam supergressus, qui fatalis jugi lora, cum solvere non posset, abscidit, et Pythiae specum, quod nefas erat petere, penetravit. Utere igitur ut tuis pari jure, sed fiducia dispari. Quippe tua possunt populum non timere, meis etiam intra me erubesco.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
