Latin
Idyllia, Idyllium Vii
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 21.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ut voluisti, Paule, cunctos Bissulae versus habes: Lusimus quos in Suevae gratiam virgunculae, Otium magis foventes, quam studentes gloriae.] Tu molestus flagitator lege molesta carmina. Tibi, quod intristi, exedendum est; sic vetus ver- [bum jubet; Compedes, quas ipse fecit, ipsus ut gestet faber. Ad lectorem hujus libelli. Carminis ihcompli tenuem lecture libellum, Pone supercilium. Seria contractis expende poemata rugis. Nos Thymelen Sequimur. Bissula in hoc schedio cantabitur, aut Erasinus. Admoneo, ante bibas. Jejunis nil scribo, meum poSt pocula si quiS Legerit, hic sapiat. Sed magis hic sapiet, si dormiet: et putet ista Somnia missa sibi. Ubi nata sit Bissula, et quomodo in manus domini venerit. Bissula trans gelidum stirpe et lare prosata Rhenum, Conscia nascentis Bissula Danubii, Capta manu, sed missa manu, dominatur in ejus Deliciis, cujus bellica praeda fuit. Matre carens, nutricis egens, nescivit herai Imperium………. . Fortunae ac patriae quae nulla opprobria sensit, Illico inexperto libera servitio. Sic Latiis mutata bonis, Germana maneret Ut facies, oculos caerula, flava comas. Ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam, Haec Rheno genitam praedicat, haec Latio. De eadem Bissula. Delicium, blanditiae, ludus, amor, voluptas, Barbara, sed quae Latias vincis alumna pupas, Bissula nomen tenerae rusticulum puellae, Horridulum non solitis, sed domino venustum.