Latin
Eclogarium
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 22.1
Unproofread scanNot analysed yet
De ratione Librae. Miraris quicumque manere ingentia mundi Corpora, sublimi coeli circumdata gyro, Et tantae nullam moli intercedere labem: Accipe quod mirere magis. Tenuissima tantis Principia, et nostros non admittentia visus, Parvarum serie constat connexa atomorum. Sed solidum in parvis, nullique secabile segmen, Unde vigor viresque manent, aeternaque rerum Mobilitas: nulloque umquam superabilis aevo. Divinis humana licet componere. Sic est As solidus, quoniam bis sex de partibus aequis Constat: et in minimis paribus tamen una manet vis. Nam si quid numero minuatur, summa vacillat, Convulsaeque ruunt labefacto corpore partes: Ut medium si quis vellat de fornice saxum. Incumbunt cui cuncta, simul devexa sequentur Caetera, communemque trahent a vertice lapsum. Non aliter libra est. Si defuit uncia, totus Non erit as: nomenque deunx jam cassus habebit. Nec dextans retinet nomen, sextante remoto. Et dodrans, quadrante satus, auctore carebit. Divulsusque triens prohibet persistere bessem. Jam quincunx tibi nullus erit, si prima revellas. Et semis, cui serais erit pereuntibus assis Partibus, et cujus librae pars septima, septunx? Libra igitur, totum si nulla in parte vacillet, [rum Ponderis, et numeri, morumque, operumque, et aqua- Libra: nec est modulus, quem non hoc nomine signes. Telluris, medio quae pendet in aere, libra est. Et Solis Lunaeque vias sua libra coercet. Libra dii, somnique pares determinat horas. Libra Caledonios sine littore continet aestus. Tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.