Latin
22.11 to 22.12
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 22.11-12
Unproofread scanNot analysed yet
De tribus menstruis mensium. Bis senas anno reparat Lucina Kalendas: Et totidem medias dat currere Jupiter Idus. Nonarumque diem faciunt infra octo secundi. Haec sunt Romano tantum tria nomina mensi, Caetera per numeros sunt cognomenta dierum. Quo mense quotae Nonae, vel Idus sint. At Nonas modo quarta aperit, modo sexta refert lux. Sexta refert Maii, Octobris, Martisque recursu, Et qui solstitio sua tempora Julius infert. Caetera pars mensium quartis est praedita Nonis. Omnes vero Idus octava luce recurrunt.