# Opera quae exstant praefatunculae 22.15

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Eclogarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/22.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/22.15

Q. Ciceronis versus eo pertinent, ut quod signum quo tempore illustre sit, noverimus: quod superius quoque nostris versibus expeditur. Flumina verna cient obscuro lumine Pisces. Curriculumque Aries aequat noctisque diique. Cornua quem comunt florum praenuntia Tauri. Aridaque aestatis Gemini primordia pandunt. Longaque jam minuit praeclarus lumina Cancer. Languificusque Leo proflat ferus ore calores. Post, modicum quatiens Virgo fugat orta vaporem. Autumni reserat portas aequatque diurna Tempora nocturnis dispenso sidere Libra. Et fetos ramos dinudat flamma Nepai. Pigra Sagittipotens jaculatur frigora terris. Bruma gelu glacians jubare spirat Capricorni. Quam sequitur nebulas rorans liquor altus Aquari: Tenta supra, circaque vigent ubi flumina mundi. At dextra, laevaque ciet rota fulgida Solis Mobile curriculum, et Lunae simulacra feruntur. Squama sub: aeterno conspectu torta Draconis Eminet. Hunc inter fulgentem sidera septem Magna quatit stellans: quam servans serus in alta Conditur Oceani ripa cum luce Bootes.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
