Latin
Eclogarium
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 22.18
Unproofread scanNot analysed yet
De lustralibus agonibus. Quattuor antiquos celebravit Achaia ludos. Caelicolum duo sunt, et duo festa hominum. Sacra Jovis, Phoebique, Palaemonis, Archemorique: Serta quibus pinus, malus, oliva, apium. De locis agonum. Prima Jovi magno celebrantur Olympia Pisae. Parnassus Clario sacravit Pythia Phoebo. Isthmia Portuno bimaris dicat acta Corinthi. Archemori Nemeaea colunt funebria Thebae. De auctoribus agonum. Primus Olympiacae sacravit festa coronae Jupiter Argivi stadia ad longissima Circi. Proximus Alcides Nemeae sacravit honorem. Haec quoque temporibus quinquennia sacra notandis Isthmia Neptuno data sunt, et Pythia Phoebo, Ancipiti cultu divorum hominumque sepultis. Quod iidem, qui sacri agones sunt, et funebres ludi habeantur. Tantalidae Pelopi moestum dicat Elis honorem. Archemori Nemeaea colunt quinquennia Thebae. Isthmia defuncto celebrata Palaemone, notum. Pythia placando Delphi statuere Draconi.