Latin
Eclogarium
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 22.3
Unproofread scanNot analysed yet
Signa caelestia. Ad Boreae partes Arcti junguntur, et Anguis. Post has Arctophylax, pariterque Corena, Genuque Prolapsus, Lyra, Aris, Cepheus, et Cassio…en, Auriga, et Perseus, Deltoton, et Andromedae astrum, Pegasus, et Delphinus, Telum, Aquila, Anguitenens- Signifer inde subest: bis sex et sidera complent, [que. Hic Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo Libra, Scorpius, Arcitenens, Capricornus, et Urnam Qui tenet, et Pisces. Post hos in partibus Austri Orion, Procyon, Lepus, ardens Sirius. Argo, Hydrus, Chiron, Turibulum quoque, Piscis et ingens. Hunc sequitur Pistrix, simul Eridanique fluenta. Sed vaga praeterea dicuntur lumina septem, Luna et Mercurius, Venus, ac Sol, Mars quoque fui- Hic Jovis et sidus super omnia sidera lucens, [gens. Celsior his Saturnus, tardior omnibus astris.