# Opera quae exstant praefatunculae 23.14

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epistolarum Liber, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.14

Ausonius Paulo. Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam. Te propter campos incolo Santonicos. Congressus igitur nostros pete. Si tibi cura, Quae mihi, conspectu jam potiere meo. Sed tantum appropera, quantum pote corpore, et [ aevo: Ut salvum videam, sat cito te video. Si post infaustas vigor integratus habenas, Et rediit membris jam sua mobilitas: Si riguam laetis recolis Pimpleida Musis, Jam vates, et non flagrifer Automedon: Pelle soporiferi senium, nubemque veterni: Atque alacri mediam carpe vigore viam. Sed cisium, aul pigrum cautus conscende veredum. Non tibi sit rhedae, non amor aeris equi. Canteri moneo male nota petorita vites. Nec celeres mulas ipse Metiscus agas. Sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompte. Et memor: et liquidi mel fluat eloquli. Sic, qui venalis tam longa aetate Crebennus Non habet emptorem, sit tibi pro pretio. Attamen ut citius venias, leviusque vehare, Historiam, mimos, carmina, linque domi: Grande onus in Musis; tot saecula condite chartis, Quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant. Nobiscum invenies mtw *ολυμορψί* «τληθνν, Γραμματικών τι πλοχά? χαε λσ/οδαιδβλίην, Δάκτυλο» άρώον, md άοιδοπολον χορεαμβον, Σύν θαλίη? τε χόρφ σύρματα Τερψιχόρης, E*>*οδ«χάν τβ κίναιδον, ιωνικόν αμφοτέρωθεν, ‘Ρυθμών Πινδαριχών «ννομον ιύιπί«ν Εελεπό&ον σχάζοντοε, και ου σχάζοντα τρίμετροι, Όκτώ βουκυδίδου, εννεα ‘Ηροδότου. *Ρητορικών θαυμαστά σοφών εριχύδεα φυλά Πάντα μάλ’, αεχε θέλει?, χαι πλέον, αιχε θέλοε?. Hoc tibi de nostris «σπαστικόν offero libris. Vale. Valere si voles me, jam veni.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
