# Opera quae exstant praefatunculae 23.15

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epistolarum Liber, Letter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.15

Ausonius Tetradio salutem. O qui venustos uberi facundia Sales opimas. Tetradi: Cavesque, ne sit tristis et dulci carens Amara concinnatio: Qui felle carmen atque melle temperans, Torpere Musas non sinis, Pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt, Et quae sapore tristia: Rudes Camenas qui Suessae praevenis: Aevoque cedis, non stylo. Cur me propinquum Santonorum moenibus Declinas, ut Lucas boves Olim resumpto praeferoces praelio Fugit juventus Romula? Non ut tigris te, non leonis impeto, Amore sed charo expeto. Videre alumni gestio vultus mei, Et indole optata frui. Invitus olim devoravi absentiae Necessitatem pristinae, Quondam docendi munere adstrictum gravi Iculisma cum te absconderet. Et invidebam devio, ac sola loco Opes camenarum tegi. At nunc frequentes, atque claros, nec procul, Cum floreas inter viros: Tibique nostras ventus auras deferat, Auresque sermo verberet: Cur me supino pectoris fastu tumens Spernis poetam consulem? Tuique amantem, teque mirantem, ac tua Desiderantem carmina, Oblitus alto negligis fastidio? Plectendus exemplo tuo: Ni stabilis aevo pectoris nostri fides Quamquam recusantes amet. Vale: valere si voles me: pervola Cum scrinio et musis tuis.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
