Latin
Epistolarum Liber, Letter 18
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.18.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere; medius fidius neque ipse bene intelligo: tamen suspicor. Jam prima i ox erat ante diem nonum decimum kalendarum Januariarum, cum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. His longe jucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti, tanta elegantia, solus ut mihi videare assecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset. In his versibus ego ista cognovi.