# Opera quae exstant praefatunculae 23.18.4

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epistolarum Liber, Letter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.18.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.18.4

Haec tu quam perite, et concinne, quam modulate, et dulciter, ita juxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen veris, ac primigeniis vocibus sua fastigia non perirent. Jam quid de eloquentia dicam? liquide adjurare possum, nullum tibi ad poeticam facundiam Romanae juventutis aequari. Certe ita mihi videris. Si erro, pater sum, fer me: et noli exigere judicium, obstante pietate. Verum cum pie diligam, sincere ac severe judico. Affice me, oro, tali munere frequenter: quo et oblector, et honoror. Accessit tibi ad partem poeticam mellea modulatio. Quid enim aliud agunt,

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
