Latin
Epistolarum Liber, Letter 18
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.18.5
Unproofread scanNot analysed yet
Audax Icario qui fecit nomina ponto, Et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces, nisi ut et vegetam, et sublimem alacritatem tuam, temeritatem voces: me vero, et consultum, et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? Quod equidem contra est. Nam tu summa sic appetis, ut non decidas: senectus mea satis habet, si consistat. Haec ad te breviter, et illico, vesperis illius secuto mane dictavi. Ita enim tabellarius tuus, ut epistolam referret, instabat. Nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. Vale.