# Opera quae exstant praefatunculae 23.20.1

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Epistolarum Liber, Letter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.20.1

Ausonius Paulino suo salutem. Quanto me affecit beneficio, non delata quidem, sed suscepta querimonia mea, Pauline fili! veritus displicuisse oleum, quod miseras, munus iterasti: addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti. Scis autem me id nomen MURIAE, quod in usu vulgi est, nec solere, nec posse dicere: cum scientissimi veterum, et Graeca vocabula fastidientes, Latinum in GARI appellatione non habeant. Sed ego quocumque nomine loquar, liquor iste SOCIORUM vocatur. Vale.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
