Latin
23.23.1 to 23.23.20
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.23.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonios Paulino salutem. Discutimus, Pauline, jugum, quod certa fovebat Temperies: leve quod positu, ei tolerabile junctis, Tractabat paribus concordia mitis habenis, Quod per tam longam seriem volventibus annis Fabula non umquam, nunquam querimonia movit, Nulla querela loco pepulit, non ira, nec error, Nec quae compositis malesuadae credula causis, Concinnat verisimilis suspicio culpas. Tam placidum, tam mite jugum: quod uterque pa- [rentes Ad senium nostri traxere ab origine vitae: Impositumque piis haeredibus, usque manere Optarunt, dum longa dies dissolveret aevum. El mansit, dum laeta fides, nec cura laborat Officii servare vices: sed sponte feruntur Incustoditum sibi continuantia cursum. Hoc tam mile jugum docili cervice subirent Martis equi, stabuloque feri Diomedis abacti: Et qui mutatis ignoti solis habenis Fulmineum Phaethonta Pado mersere jugales. Discutimus, Pauline, tamen: nec culpa duorum Ista, sed unius tantum tua: namque ego semper Contenta cervice feram; consorte laborum Destituor; nec tam promptum gestata duobus Unum deficiente pari perferre sodalem. Non animus, viresque labant: sed iniqua ferendo Conditio est oneri, cum pondus utrumque relicto Ingruit; acceduntque alienae pondera librae. Sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum Corpus: et exigui quamvis discrimine membri, Tota per innumeros artus compago vacillat. Obruar usque tamen, veteris ne desit amici Me durante fides: memorique ut fixa sub aevo Restituant profugum solatia casta sodalem. Impie, Pirithoo disjungere Thesea possis, Euryalumque suo sociem secernere Niso. Te suadente fugam, Pylades liquisset Orestem; Nec custodisset Siculus vadimonia Damon. Quantum oblectamen populi, quae vota bonorum Sperato fraudata bono? Gratantia cuncti Verba loquebantur; jam nomina nostra parabant Inserere antiquis aevi melioris amicis; Cedebat Pylades: Phrygii quoque gloria Nisi Jam minor, et promissa obiens vadimonia Damon. Nos documenta magis felicia: qualia magnus Scipio, longaevique dedit sapientia Laeli;