Latin
23.23.38 to 23.23.60
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.23.38-60
Unproofread scanNot analysed yet
Tyrrhenica propter Tarraco, et ostrifero superaddita Barcino ponto. Me juga Burdigalae, trino me flumina coetu Secernunt turbis popularibus: otiaque inter Vitiferi exercent celles, laetumque colonis Uber agri, tum prata virentia, tum nemus umbris Mobilibus, celebrique frequens ecclesia vico …Totque mea in Novero sibi proxima praedia pago, Dispositis totum vicibus variata per annum: Egelidae ut tepeant hiemes, rabidosque per aestus Aspirent tenues frigus subtile aquilones: Te sine sed nullus grata vice provenit annus; Ver pluvium sine flore fugit; canis aestifer ardet; Nulla autumnales variat Pomona sapores; Effusaque hiemem contristat Aquarius unde. Agnoscisne tuam, Ponti dulcissime, culpam? Nam mihi certa fides, nec commutabilis umquam Paulini illius veteris reverentia durat: Quaeque meo, atque tuo fuerat concordia patri. Si tendi facilis cuiquam fuit arcus Ulixei, Aut praeter dominum vibrabilis or…us Achillei, Nos quoque tam longo Rhamnusia foedere solvet. Sed eur tam moesto sero tristia carmina versu? Et non in meliora animus se vota propinquat? Sit procul iste metus: certa est fiducia nobis, Si genitor natusque Dei pia verba volentum Accipiat, nostro reddi te posse precatu: Ne sparsam raptamque domum, lacerataque centum Per dominos, veteris Paulini regna fleamus. Teque vagum toto quam longa Hispania tractu, Immemorem veterum, peregrinis fidere amicis. Accurre, o nostrum decus, o mea maxima cura, Votis, ominibusque bonis, precibusque vocatus, Appropera: dum tu juvenis, dum nostra senectus Servat inexhaustum tibi gratificata vigorem. Et quando iste meas impellet nuntius aures? Ecce tuus Paulinus adest; jam ninguida linquit Oppida Iberorum, Tarbellica jam tenet arva; Hebromagi jam lecta subit; jam praedia fratris Vicina ingreditur; jam labitur amne secundo; Jamque in conspectu est; jam prora obvertitur amni; Ingressusque sui celebrata per ostia portus Totum occursantis populi praevertitur agmen: Et sua praeteriens, jam jam tua limina pulsat.