# Opera quae exstant praefatunculae 23.24.25-40

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 23.24.25 to 23.24.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.24.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/23.24.25

Nemo silens placuit: multi brevitate loquendi. Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus Provehor? ut diversa sibi vicinaque culpa est. Multa loquens, et cuncta silens! non ambo placemus: Nec possum reticere, jugum quod libera numquam Fert pietas, nec amat blandis postponere verum. Vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores? Vasconis hoc saltus, et ninguida Pyrenaei Hospitia, et nostri facit hoc oblivio coeli? Imprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus? Te populent Poeni: te perfidus Annibal urat: Te belli sedem repetat Sertorius exsul. Ergo meum, patriaeque decus, columenque senati, Bilbilis, aut haerens scopulis, Calagorris habebit? Aut quae dejectis juga par scruposa ruinis Arida torrentem Sicorim despectat Hilerda? Hic trabeam, Pauline, tuam, Latiamque curulem Constituis, patriosque isthic sepelibis honores? Quis tamen ista tibi tam longa silentia suasit? Impius ut nullos hic vocem vertat in usus: Gaudia non illum vegetent: non dulcia vatum Carmina, non blandae modulatio flexa querelae, Non fera, non illum pecudes, non mulceat ales, Non quae pastorum nemoralibus abdita lucis Solatur nostras Echo resecuta loquelas. Tristis, egens, deserta colat: tacitusque pererret Alpini convexa jugi: ceu dicitur olim Mentis inops, coetus hominum, et vestigia vitans, Avia perlustrasse vagus loca Bellerophontes. Haec precor: hanc vocem, Boeotia numina, Musae, Accipite, et Latiis vatem revocate Camenis.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
