Latin
Epistolarum Liber, Letter 3
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonius Hesperio. Qualis Picenae populator tordus olivae Clunes opimat cereas: Vel qui lucentes rapuit de vitibus uvas, Pendetque nexus retibus: Quae vespertinis fluitant nebulosa sub horis, Vel mane tenta roscido: Tales hibernis ad te de sepibus, ipsos Capi volentes, misimus, Bis denos: tot enim crepero sub lucis Eoae Praeceps volatus Intulit. Tum quas vicinae suggessit praeda lacunae, Anates maritas junximus, Remipedes, lato populantes caerula restro, Et crure rubras punico. Iricolor vario pinsit quas pluma colore, Collum columbis aemulas. Defrudata meae non sunt haec fercula mensae. Vescente te, fruimur magis. Vale bene, ut valeam.