Latin
Epistolarum Liber, Letter 8
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 23.8
Unproofread scanNot analysed yet
Ausonius Axio Paulo rhetori Salutem. Tandem eluctati retinacula blanda morarum, Burdigalae molles liquimus illecebras, Santonicamque urbem vicino accessimus agro. Quod tibi si gratum est, optime Paule, proba. Cornipedes rapiant imposta petorita mulae: Vei cisio trijugi, si placet, insilias: Vel celerem mannum, vel ruptum terga veredum Conscendas, propere dummodo jam venias. Instantis revocant quia nos solemnia Paschae: Libera nec nobis est mora desidiae. Perfer in excursu vel terjuga millia epodon, Vel falsas lites, quas schola vestra serit. Nobiscum invenies nullas. Quia liquimus istic Nobiscum veteres cum sale reliquias.