Latin
24.132 to 24.145
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 24.132-145
Unproofread scanNot analysed yet
Et rursum aliquis adjiciet, aut sermone libere, aut cogitatione liberius. Nonne olim et apud veteres multi ejusmodi doctores fuerunt? An tu solus praeceptor Augusti? Immo ego …multis conjunctus officio, sed cum paucissimis secretus exemplo. Nolo Constantini temporum taxare collegas: Caesares docebantur. Superiora exstinguam: dives Seneca nec tamen consul arguetur rectius, quam praedicabitur, non erudiisse indolem Neronis, sed armasse saevitiam Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus, honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse. Quomodo Titianus magister, sed gloriosus ille municipalem scholam apud Visontionem Lugdu…mque variano non aetate quidem, sed vilitate consenuit. Unica mini et amplectenda est Frontonis imitatio, quem tamen Augusti magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret. Sed consulatus ille cujusmodi ordinario suffectus, bimestri spatio interpositus, in sexta anni parte consumptus, quaerendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum. Ecce aliud quod aliquis oppon…, in tanti ergo te oratoris fastigium te gloriosus attollis? cui talia requirenti respondebo breviter, Non ego me contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum, Celebrant quidem solemnes istos dies omnes ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de more, ee Constantinopolis de imitatione, Antiochia pro luxu, et Carthago discincta, et domus fulminis Alexandria, sed Treviri principis beneficio, et mox cum ipso autore beneficii loce inter se distant, vota consentiunt. Unus in ore omnium Gratianus potestate imperator, virtute victor, Augustus sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate utcumque. Non possem fidei causa ostendere imagines majorum meorum (ut …it apud Sallustium Marius) nec deductum ab heroibus genus ad deorum stemma replicare, nec ignotas opes, et patrimonia sparsa sub regnis, sed ea quae nota sunt, dicere potius, quam praedicare. Patriam non obscuram, familiam non poenitendam, demum innocentem, innocentiam non coactam, angustas opos, verumtamen libris, et litaris dilatatas, frugalitatem sine serdibus, ingenium liberate, animum non illiberalem, vietum, vestitum, supellectitem, munda, non splendida.