# Opera quae exstant praefatunculae 24.210-233

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 24.210 to 24.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.210

Deinde illico subdidisti. Quid de duobus consulibus designatis quaeritis: quis ordo sit nuncupationis? Anne alius quam quem praefectura constituit? O felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit! Scisti aliud, Gratiane, quod diceres: sed propter quorumdam verecundiam dicere noluisti. Scrupulosus hic mihi locus est; et propter eam, quam numquam appetivi, gloriam recusandus. Cum priore renuntiatus sim, satis est tuum tenere judicium. Interpretes valete meritorum. Neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector. Num est haec gloria ignota Ciceroni? Praetorem me, inquit, Pop. Rom. primum fecit consulem priorem. Ex ipsa ejus sententia intelligitur, commendabilius ei videri uni quam pluribus esse propositum: nulla enim est quidem contumelia secundi, sed ex duobus gloria magna praelati. Alexandri Macedonis hoc fertur, cum legisset illos Homericos versus, quibus, Hectore provocante, e novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu, trepida ubi conceptione votorum Jovem optimum maximum totus precatur exercitus, ut Ajacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem: Occiderem, inquit, illum qui me tertium nominasset. O magnanimitatem fortissimi viri. Nominari inter novem tertius recusabat, ubi certe pluribus antecelleret, quam subesset. Quanta hic verecundia gravaretur posterior de duobus? Est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio, cum universis mortalibus duo qui fiant, consules praeferuntur. Qui alteri praeponitur, non uni, sed omnibus antefertur. Exspectare nunc aures praesentium scio, et eminere in omnium vultu intelligo, quod desiderio concipiatur animorum. Existimant enim, cum ca quae ad grates agendas pertinebant, summatim tenujore filo (ut dicitur) deducta libaverim, aliqua me etiam de majestatis tuae laudibus debere perstringere. Quamquam me istam dixerim seposuisse materiam, et in tempus aliud reservare: nihilominus tamen ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
