# Opera quae exstant praefatunculae 24.23-38

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 24.23 to 24.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.23

Spera superas, cupienda praevenis, vola praecurris, quaeque animi nostri celeritas Divum instar affectat, beneficiis praeeuntibus anteceditur. Praestare tibi est quam nobis optare velocius. Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum iisdem verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis assignat, experiatur hoc idem prosequi, sed nihil poterit proferre facundius. Aguntur enim gratiae, non propter majestatis ambitum, nec sine argumentis, imperatori fortissimo: testis est uno pacatus anno et Danubii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani; consultissimo: probat hoc tali principe Oriens ordinatus; piissimo: hujus vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus consecratus, instar filii ad imperium frater ascitus, a contumelia belli patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre conjunctus, ad consulatum praeceptor electus. Possum ire per omnes appellationes tuas, quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur. Vocarem Germanicum deditione gentilium, Alemanicum traductione captorum, vincendo et ignoscendo Sarmaticum. Connecterem omnia merita virtutis, et cognomina felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, cum placuerit signanter, et breviter omnia quae novimus indicare, nec persequi, ut qui terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis. Nunc autem quod diei hujus proprium, de consulatu gratias agam: sed procurrunt et aliae dignitates, atque in vocem gratulationis erumpunt, ac se prius debere profitentur. Tot gradus nomine comitis propter tua incrementa congesti ex tuo merito, te ac patre principibus. Quaestura communis, et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam juncta, cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum. Sed illi (ut paulo ante promisi) habebunt sui muneris peculiare secretum. Consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri ejus dignitatem, quem omnibus praetulisti.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
