# Opera quae exstant praefatunculae 24.234-258

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 24.234 to 24.258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.234

Itaque faciam, quando cogunt volentem: sed majoribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exsequendi, sed universi ut intelligant eorum quae intus praedicanda sunt, ame poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem. Nec excellentia, sed quotidiana tractabo. Nullum tu umquam diem ab adolescentia tua nisi adorato dei numine et reus voti et illico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, immaculabili conscientia, et quod in paucis est, cogitatione sincera. Cujus aulem umquam egressus auspicatior fuit? aut incessus modestior? aut habitudo cohibitior? aut familiaris habitus condecentior? aut militaris accinctior? In exercendo corpore quis cursura tam perniciter incitavit? Quis palaestram tam lubricus expedivit? Quis saltum in tam sublime collegit? Nemo abductius jacula contorsit, nemo spicula crebrius jecit, aut certius destinata percussit. Mirabamur poetam, qui infrenes dixerat Numidas; et alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera, et praecepta esse fugae, et praecepta sistendi. Obscurum hoc nobis legentibus erat. Intelleximus te videntes cum idem arcum intenderes, et habenas remitteres, aut equum segnius euntem verbere concitares, vel eodem verbere intemperantiam coerceres. Qui te visi sunl hoc docuisse, non faciunt. Immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt. In cibis autem cujus sacerdotis abstinentior ceremonia? In vino cujus senis mensa frugalior? Operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile castius, nec pulvinar flaminis tam pudicum. In officiis amicorum non dico paria reddi: antevenis. Et quoties in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis. In ista vero sede (ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio sacrarii tui) nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit, aut consultius cogitata disposuit, aut disposita maturius expedivit. Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
