# Opera quae exstant praefatunculae 24.307-327

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 24.307 to 24.327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.307

In quot vias de una ejus humanitate progrederis? Legionibus universis, ut in communi Marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, satin salve quaerere, tractare vulnera sauciorum, et ut salutiferae apponerentur medelae, atque ut non cessaretur, instare. Vidi quosdam fastidientes, cibum, te commendante, sumpsisse. Audivi confirmantia ad salutem verba profari; occurrere desideriis singulorum; hujus sarcinas mulis aulicis vehere; his specialia jumenta praebere: illis ministeria perditorum instaurare lixarum; aliorum egestatem tolerare sumptu; horum nuditatem velare vestitu; omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima, ostentatione nulla; omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis. Inde cunctis salute nostra charior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios, promptos, devotos, fideles in aevum omne mansuros: quales charitas potius quam fortuna conciliat. Concludam deinceps orationem meam, piissime Auguste, sermonis magis fine quam gratiae. Namque illa perpetua est, et spatio non transmeabili, terminum calcis ignorat. Flexu tamen parvo nec a te procul convertar ad Deum: Aeterne omnium genitor, ipse non genite opifex, et causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui templa tibi et aras penetralibus initiatorum mentibus condidisti, tu Gratiano humanarum rerum domino, ejusmodi semina nostri amoris inolesti, ut nihil in digressu segnior factus, meminisset et relicti, illustraret absentem, praesentibus anteferret. Dein quia interesse primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad solemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium. Quae enim memoria, memoria, inquam, transcursum tantae celeritatis, vel in audacibus Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Nemeamque senuerunt. Ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutato vectore transcurrunt. Tu, Gratiane, tot Romani imperii limites, tot flumina et lacus, tot veterum intersepta regnorum abusque Thracia per totum (quam longos est) locum Illyrici, Venetiam, Liguriamque, et Galliam veterem, insuperabilia Rhetiae, Rheni accolas, Sequanorum invia, porrecta Germaniae, celeriore transcursu, quam est properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem aut cibi, munere liberali, ut, Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, quamvis, desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam facias tardiorem.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
