# Opera quae exstant praefatunculae 24.328-329

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 24.328 to 24.329. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.328

Hoc senectuti meae, hoc honori a te datum, supremus ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius, et arbiter et auctori …dulsit, ut sellam curulem, cujus sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares, quaestorem ut tuum praefectum, ut tuo praetorio consulem tuum, et quod adhuc cunctis meis nominihus anteponis, praeceptorem tuum, quem pia voce declaraveras, justa ratione praetuleras, liberali largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares. Apud Gratianum Augustum.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
