# Opera quae exstant praefatunculae 24.65-96

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 24.65 to 24.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.65

ab alterius gratiam rectius retorquere, quam verius. Tua haec verba sunt a …e mihi scripta, Solvere te quod debebas, et adhuc debere quod solveris. O mentis aureae dictum bracteatum, o de pectore candidissimo lactei sermonis alimoniam. Quis quem…e tam parcus est in ostentatione beneficii? Quisquam pondus gratiae sua vini meriti profitetur alieni? Quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mav…it vocare, quam donum? Certent huic sententiae veteres illi, et Homerici oratores, subtilis deducis oratione Mehelaus, et instar profundae grandinis ductor ithacensis; et melico delibutus eloqu…o jam tertiae Nestor aetatis. Sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit: neque ille contorti…s, qui cum sensibus verba glomeravit: nec dulcius, cujus lenis oratio mulcendo potius, quam extorquendo persuasit. Solvere te dicis, quod debebas, et debiturum esse, cum solveris. Auguste juvenis, coeli tibi et humani generis rector hoc tribuebat, ut praelatus antiquis; quos etiam elegantia sententiae istius antecessisti; vincas propria singulorum in Menelao regium dignationem, in Ulysse prudentiam, in Nestore senectutem. Subjiciet aliquis, Ista quidem adeptus es, sed effare quo merito? Quid me oneras sciscitator? rationem felicitatis nemo reddit. Deus et qui Deo proximus tacito munera disper…it arbitrio, et beneficiorum suorum indignatus per homines stare judicium, mavult de subditis dedisse miraculum. Quo, inquis, merito? ego nullum scio, nisi quod tu, piissime iniperator, debere te dicis, et hoc debere latissime pertinet. Sive hoc cruditionis tuae fenus existimas. Sive sine fenore gloriam liberalitatis affectas. Sive te pondere conceptae sponsionis exoneras. Sen fidei commissum patris exsolvis. Seu magnanimitate coelesti ostentatione suppressa Dei munus imitaris. Debere te dicis. Cui? Quando? Quo nomine? Lege syngrapham. Nomina creditorem. Accepti et expensi tabulae conferantur. Videbis alio summae istius transire rationem, tibi coepit Deus debere pro nobis.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
