# Opera quae exstant praefatunculae 24.97-131

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, 24.97 to 24.131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/24.97

Quid autem mihi debes, gratissime imperator? Patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes privata appellatione lauderis. Quid tu mini debes? Et contra quid non ego tibi debeo? Anne quod docui? hoc ego possum verius retorquere, dignum me habitum, qui docerem, tot facundia doctrinaque praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut estet quem tu matura aetate jam subcinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate proveheres. Timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc aliquid quod deberes praestare, superesset. Negat Cicero consularis ultra se habere, quod cupiat. Ego autem jam consul et senex; adhuc aviditatem meam jam fatebor; te videre saepius in hoc magistratu; Gratiane, desidero, ut te sex Val. Corvini, et septem G. Marii; et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequipares. Tibi plures potest aetas et fortun… tua praestare; verum ego in ti… parcior, quia tu in munere liberat…or. Ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut et aliis largiaris. Scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar lautie privata); seis, inquiam; septem, ac decem Domitiani consulatus, quos ille invidia alteros provehendi continuando conseruit; ita in ejus aviditate derisos, ut hoc eum pagina fastorum suorum, … fastidiorum fecerit insolentem; nec potuerit praestare feitcem. Quod si principi honoris istius temperata (et quae vocatur aurea) debet esse mediocritas, quid privati status hominibus? Quid aequanimis? Quiu jam senibus erga se oportet esse moderaminis? Ego quidem; quod ad honores meos pertinet; et vota saturavi. Ta tamen, imperator optime, tu piisime, tu quem non fati… liberalitas, nisi quando cessavit. Tu; inquam, indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es, nec opinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine … praestetur, invenies. Sic intellexere omnes; sic nobis ordinem ipse fecisti; sic amicus Deo es, ut a te jam imperatum sit, quod non optatur ab aliquo, et quod nondum optamus, adipiscitur.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
