Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha libri primi Iliados
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.1
Unproofread scanNot analysed yet
Iram, diva, refer nati Peleos Achillei Pestiferam, quae mille dedit discrimina Achivis. Chryses Apollinis sacerdos ob redimendam filiam cum Agamemnoni supplicasset et contumeliose renulsus [supp. esset], deum precatur nitorem: insecuta subinde gravi pestilenti, cum Graecorum exercitus interiret, cogit Achillee concilium, et ab eodem invitus Calchas morbi capsam compellitur indicare: Qua cognita Agamemnon concitatur in Achillem. Qui percitus iracundia etiam caedem regis audebat, nisi eum in ultimum furorem progredi Minerva vetuisset. A quo briseis …bina in locum Chryseidis, quae patri reddebatur, abducta est. Inde Thetis mater ad caelum, lacrymas et contumeliam filii miserata proficiscitur. Quae fiducia defensi quondam cum Aegeone Iovis ultum iri affectanti injuriam, obtestatur summum deorum, ut Trojanos in rebus belli superiores esse patiatur. Quibus Juno compertis iracunde adversum conjugem commovetur. Sed gliscens jurgium perderidiculum, ministrante Vulcane, simul consilii specie intercendente lenitur.