# Opera quae exstant praefatunculae 25.28

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. iv Odysseae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.28

Jamque adeo ventum validae ad Lacedaemonis arces. Telemachum et qui cum eo venerant, Menelaus comiter hospitio accipit, saneque sub vespera quaedam de Ulysse cognoscunt. Die vero altera totum navigationis ordinem Menelaus explanat. Quodque in Ogygia insula promissis et illecebris nymphae Calypsonis Ulysses remoratur, exponit. Quae quidem Protheus eidem narraverat de Graecorum ducibus requirenti. Proci autem postquam de habitu Telemachi compererunt, instructa deductaque navi, viginti, qui sese legerant, navigavere. Redeunti ergo insidias molientes, circa Asteriam insulam, quae Itacham Samumque interjacet, delitescentes occasionem fraudis exspectant.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
