Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. ix Odysseae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.33
Unproofread scanNot analysed yet
Tum vice sermonis fatur Laertius Heros. Quatuor isthinc libri de Ulyssis errore contexti sunt. Namque ab Alcinoo rogatus seriem multiplicis erroris exponit, ut ab Ilio profectus, primum ad Ciconas delatus sit, atque illic expugnata Ismaro civitate, multis amissis fugatus abscesserit: utque inde Maleam Laconiae promontorium circumegerit, ac deinde Lotophagos venerit. Mox ad Cyclopum insulam, quae Lotophagis adjacebat, cum una nave processerit, eaque sedulo occultata ipse cum duodecim sociis in antrum Polyphemi penetraverit: qui cruentis dapibus expletus, quas caede sociorum ejus instruxerat, vino etiam quod Ulysses ingesserat temulentus, cum in somnum procubuisset, ab Ulysse caecatus poenas immanitatis exsolvit.