Latin
Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. xiv Odysseae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 25.38
Unproofread scanNot analysed yet
Egreditur portu tenuis quo semita ducit. Somno experrectus Ulysses portum et littus patriae non sine animi consternatione cognoscit, admiraturque ut advectus, ut expositus, ut relictus sit, ut cuncta nesciret. Requirit universa donorum: quae postquam incolumia videt, quam potest tutissime occultat: consiliisque a Minerva confirmatus ad servum suum Eumaeum subulcum simulatus accedit, naufragi et mendicantis imitatu. Interrogatus deinde quis esset, ait se esse Cresium: in Aegyptum navigantem Trojam fuisse delatum. Eumaeum etiam cum affectione moestissima pergens, et cogente denique vespere et imbre continuo, sagulo amicitur: atque ibidem multa secum volvens, tandem concedit quieti.