# Opera quae exstant praefatunculae 25.44

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, Periochae In Homeri Iliada Et Odysseam, Periocha lib. xx Odysseae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ausonius/opera-quae-exstant-praefatunculae/25.44

Jamque procos genua amplectens orabat Ulysses. Epulantibus procis Eresippus in Ulyssem crus bubulum jacit, sed destinatione non potitur. Theoclymenus autem apud Ithacenses, divinationis expertus, imminens procis vaticinatur exitium. Quorum multa cavillatione derisus, mensa et domo tamquam furiosus excluditur.

---

Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp349/tmp349/tmp349.tmp349.opp-lat1.xml.
